ch. 7
Alc.7.1
Haec Alcibiadi laetitia non nimis fuit diuturna.
nam cum ei omnes essent honores decreti totaque res
publica domi bellique tradita, ut unius arbitrio gereretur, et ipse postulasset ut duo sibi collegae darentur, Thrasybulus et Adimantus, neque id negatum
esset, classe in Asiam profectus, quod apud Cymen
minus ex sententia rem gesserat, in invidiam recidit:
nihil enim eum non efficere posse ducebant.
Alc.7.2
ex quo fiebat ut omnia minus prospere gesta culpae tribuerent, cum aut eum neglegenter aut malitiose fecisse
loquerentur, sicut tum accidit: nam corruptum a rege
capere Cymen noluisse arguebant.
Alc.7.3
itaque huic maxime
putamus malo fuisse nimiam opinionem ingenii atque
virtutis: timebatur enim non minus quam diligebatur,
ne secunda fortuna magnisque opibus elatus tyrannidem concupisceret. quibus rebus factum est ut absenti magistratum abrogarent et alium in eius locum
substituerent.
Alc.7.4
id ille ut audivit, domum reverti noluit
et se Pactyen contulit ibique tria castella communiit,
Ornos, Bizanthen, Neontichos, manuque collecta primus Graecae civitatis in Thraeciam introiit, gloriosius existimans barbarorum praeda locupletari quam
Graiorum.
Alc.7.5
qua ex re creverat cum fama tum opibus,
magnamque amicitiam sibi cum quibusdam regibus
Thraeciae pepererat.